- ANGUSTICLAVII
- ANGUSTICLAVIIEquites Romani olim dicti sunt. Ut enim latiores clavi purpurei in tunicis Senatorum assuebantur, ita minores sive arctiores Equitum tunicas illuminabant. Unde Paterculus l. 2. c. 88. de M. Maecenate, Vixit, inquit, angustô clavô pene contentus. Et Stat. l. 4. Sylv. 5. v. 41.Hic parvus inter pignora Curiae,Contentus arctô lumine purpurae,h. c. angustô clavô. Proin idem Equestrem purpuram eleganter pauperem clavum appellat, l. 5. Sylv. 2. ad Crispinum, v. 15.--- --- Non te scries inhonora parentumObscurum proavis, et priscae lucis egentemPlebeia de stirpe tulit: non sanguine cretusTurmali, Trabeaque Remi et paupere clavô,Augustam sedem et Latii penetrale SenatusAdvena pulsasti.Hinc Laticlavii et Angusticlavii fluxêre. Suet. Angustum tradit singulis alis binos plerumque Laticlavios praeposuisse; c. 38. Alibi in Othon. c. 10. Patrem suum Tribunum Angusticlavium idem vocat, indigiratis cum non Senatoris filium, sed Equite prognatum fuisse. Tribunis evim, qui e Senatorum fuere sanguine, ab instituto Augusti, tam domi, quam militiae, ius lati clavi fuit. Interim Equites insigniores, qui et Illustres dicti, ius lati clavi non secus, ac Senatores habuisse, ex Dione notavit Lipsius ad Tacitum. Sed ita diu non obtinuisse illud declarat, quod Praefecti Praetorio, qui ferme ex Equitibus legebantur, laticlavii ius non habuêre. Non solum autem Equites Illustres, sed et eorum filios ius huius clavi habuisse, ex Ovidio patet, qui, ubi ad aetatem Senatoriam pervenêre, cum nolebant, aut non poterant in amplissimum ordinem adscribi, angustum resumebant. Idem Poeta l. 4. Trist. Eleg. 10. v. 35.Curia restabat, clavi mensura coacta est,Maius crat nostris viribus illud onus.Vide Octav. Ferrarium de Re Vestraria Part. I. l. 3. c. 14. et in voce Clavus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.